- PHILOCTETES
- PHILOCTETESPaeantis fil. comes Herculis, cui idem moriens in Oeta monte mandavit, ne corporis sui reliquias cuiquam indicaret: idque iurare eum adgit, deditque pro munere pharetram et sagittas Hydrae felle intinctas. Quare cum postea Delphicô orauclô moniti essent Graeci, ad evertendam Toriam, sagittis Herculis opus esse, inventus Philoctertes, et de Hercule interrogatus, negavit primum se scire, quid illi accidisset: cum illi vehementius urgerent, tandem mortuum esse confessus est: cumque illi instarent, ut sepulchrum eius sibi indicaret, ne iusiurandum violaret, ictu pedis locum ostendit. Posthaec, cum ad bellum Troianum duceretur, quod ipse solus Lernaeis sagittis uti posset, unius sagittae casu, in pede, quo Herculis tumulum monstraverat, vulnere pene immedicabili affectus est, cuius foetor, cum a Graecis ferri non posset, in Lemno relictus est. Verum, occisô Achille, Ulysses in Lemnium regressus, ad Troiam illum reduxit, ubi et Pariden, singulari certamine ab eo provocatus, sagittis interfecit. Eversâ aitem Troiâ, pudore, ne in patriam aeger rediret, impeditus, in Calabriam venit, ibique Petiliam condidit, tandem vero operâ Machaonis medici lanatus est. Porro Philoctetem hydrâ morsum aiunt Sophocles et Lycophron. Theocritus, in Ara, addit hoc ei contigisse, dum contemplaretur sepulchrum Troii, ab Achille occisi, quod in templo Apollinis Thymbraei erat. Vide Ovid. Metam. l. 13. Natalem Comit. l. 4. Mythol. c. 5. etc. Propert. l. 2. El. 2. v. 59.Tarda Philoctetae sanavit trura Machaon.Ovid. Trist. l. 5. eleg. 2. v. 13.Pene decem totis aluit Paeantius annisPestiferum tumido vulnus ab angue datum.Fabulam narrat Servius. ad illud Aen. l. 3. v. 401.Parva Philoctetae subnixa Petilia muro.Argonautam facit Valer. Flac. l. 1. v. 391.Tu quoque Phryxaeos remo Paeantie ColchosBis Lemnon visure petis, nunc cuspide patrisInclitus, Herculeas olim moture sagittas.Nic. LLoydius
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.